Esdrae Liber Primus*

Caput 3: Versus 8

In Jerusalem.Locum scilicet templi quo templum aedificare cupiebant. Falluntur enim Judaei qui dicunt nunquam parietes templi, sed solum tectum a Chaldaeis fuisse subversum, cum pateat Esdram filium transmigrationis templum fecisse a fundamentis.Et omnis qui.Magna devotio totius populi. Gaudebant enim se de captivitate rediisse, et quantum superbae civitatis flagitia horrebant, tantum Jerusalem videre cupiebant decorem: quantum fana abominabantur, tantum templum Dei restaurari conabantur. Sic non solum episcopi et presbyteri plebem fidelium, id est Dei domum debent aedificare, sed etiam populus de captivitate vitiorum ad visionem verae pacis vocatus, ministerium verbi ab his qui docere noverunt, debet eligere, qui scilicet ministri verbi, id est Levitae a viginti annis et supra constituuntur: quia tales sunt ad praedicandum constituti et praeferendi, qui Decalogum non solum faciendo auditoribus ostendant, sed etiam puritatem et integritatem cordis in conspectu Dei intemeratam custodiant.A viginti annis.BEDA ubi supra.Non est dubitandum ibi statum Ecclesiae per spiritum sumere projectum, etc., usque ad Zorobabel vero de tribu regia orti sunt.
(* Traductions européennes)